- SCHINGUIS Khan
- SCHINGUIS Khani. e. Rex Regum, Tartarici Imperii conditor, circa A. C. 1187. Fuit is fil. Suko-Baduri, Mogolum, qui Tartarica tribus erant, Principis, qui in aula Unkami Regis Magnae Tartariae Nestoriani, velut obses educatus, ac proditionis apud eum falso insimulatus, ad populares, qui tum e provinc. Korokoram versus Septentrionem in campestria Bargu migrârant, tributumqueve Unkamo pendere desierant, profugit, divanâqueve ad Imperium vocatione simulatâ, et omissô Temukint, quô prius vocabatur, nomine, Schinguis Khan appellari voluit. Rex creatus barbaros Scythas, hactenus inopem in re pecuaria agentes vitam, legibus et disciplinâ militari instruxit; quarum illae Iasak Schinguis Khan, i. e. Leges Regiae, dictae sunt, teste Haitone Armeno c. 17 Praecipue autem id suis inculcavit, ut suis, suotumque Successorum mandatis, caecum praestarent obsequium. Ita instructô exercitu contra Unkamum, in Tendukanis campis cum eo conflixit, victumque maiori ditionum parte exuit. Ex Tartaria dein Persiam ac Indiam aggressus, usque ad Tigrim et Volgam cunctis potitus est regionibus. Moriens inter quatuor filios ditiones ita divisit, ut Octai seu Hakota primogenitus maximam earum partem retineret, cum titulo Magni Chani et Regis Regum, ac superioritatis in reliquos fratres axiomate: Tuksi, alter filius, omnes provincias Occid. ad fluv. Volgam, nimir. Tartariam desertam, Russiam, Cumaniam, Bulgariam, Gothiam, Alaniam, alias: Tertius Schadagai, Orientalem Imperii partem, ut supra diximus etc. teneret. Qua de re vide Georg. Hornium Orb. Imper. cum Animadversion. Felleri p. 230. et seqq. Adde eundem Orb. Politic. p. 420. ubi primum hunc Tartarorum Imperatorem, superatô murô, Sinensibus bellum intulisse, circa A. C. 1206. sicque Tartaris ad vastum illud Imperium occupandum, viam stravisse ait. Certe post 73. annos hi voti compotes familiâ Sinensium Imperiali Sungâ, et plerisque Procerum exstinctis, novam constituerunt epocham, Ivenam, quae continuâ successionis serie novem dedit Imperatores per annos septuaginta, ut habet Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 48. vel nonaginta, ut Hornius ubi supra: donec Tartaris iterum pulsis Taiminga familia successit. Vide et supra Chingis Kan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.